By the way, I checked if Jerome wrote anything about the translation of Proverbs 8:22, since unlike you, I look after the sources directly... So in 418 AD Jerome wrote a letter (Epislte no. 140) to a presbyter named Cyprian, and explain him the Psalm 90, and he mentioned it only slightly:
Antequam montes nascerentur, et parturiretur terra et orbis, a saeculo usque in saeculum tu es Deus. Septuaginta: Antequam montes firmarentur, et fingeretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Hunc locum quidam prava distinctione subvertunt, maxime hi qui volunt ante fuisse animas, quam homo in sexti diei numero conderetur. Ita enim legunt atque distinguunt: Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem, prius quam montes firmarentur, et fingeretur terra et orbis: ut scilicet postea consequatur, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Ita enim edisserunt. Si Dominus, antequam montes firmarentur, et fingeretur terra orbisque terrarum, refugium fuit hominum; ergo fuerunt animae in coelestibus, antequam hominum corpora formarentur. Nos autem, ut proposuimus, lectionem ita debemus distinguere: Antequam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis terrarum, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus; ut non refugium nostrum fuerit ante conditionem mundi, qui necdum eramus; sed quod Deus ab aeterno usque in aeternum sit semper Deus. Pro eo enim quod Latinus interpres posuit, a saeculo usque in saeculum, et Hebraice dicitur OLAM, rectius interpretabimur, a sempiterno usque ad sempiternum. Simile quid et in Proverbiis ex persona sapientiae, qui Christus est, legitur [in the Septuagint]: Dominus creavit me initio viarum suarum in opera sua, ante saecula fundavit me in principio, antequam terram faceret et abyssos priusquam procederent fontes aquarum, priusquam montes firmarentur, ante omnes colles generavit me. Nullum autem debet verbum creationis movere, cum in Hebraeo non sit creatio quae dicitur BARA; sed possessio. Ita enim scriptum est: ADONAI CANANI BRESITH DERCHO, quod in lingua nostra exprimitur: Dominus possedit me initio viarum suarum. Inter possessionem autem et creationem multa diversitas est. Possessio significat, quod semper Filius in Patre et Pater in Filio fuerit. Creatio autem eius qui prius non erat, conditionis exordium. Potest iuxta leges tropologiae hoc quod dicitur: Antequam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis terrarum, significare, quod antequam in anima nostra sublimia dogmata firmarentur, et terra corporis nostri fingeretur sive stabiliretur a Deo, et orbis terrarum qui Hebraice dicitur THEBEL; Graece significantius dicitur οἰκουμένη, quam nos, habitatam, transferre possumus, firmaretur, sive stabiliretur, Deus nobis semper refugium fuerit. Habitata est autem anima, non deserta, quae hospitem meretur habere Deum, dicente Salvatore: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Illud autem quod et Hebraicum habet, et omnes alii Interpretes: Antequam montes nascerentur, et parturiretur terra, manifeste ad tropologiam nos trahit. Neque enim montes et terra nativitatem parturitionemque recipiunt, sed conditionem. Ex quo liquido demonstratur, sanctos quoque excelsasque virtutes, Dei semper misericordia procreari.
Check this: https://journals.sagepub.com/doi/full/10.1177/03090892211032244